- GADITANA Saltatio
- GADITANA Saltatioomnium corruptissima. Mart. l. 5. Epigr. 79. ovius epigraphe ad Turanium.Nec de Gadibus improbis puellaeVibrabunt sine sine prurientesLascivos docili tremore lumbos.Cuiusmodi saltatriculas ex hac ins. erant qui circumducebant ad quaestum. Unde idem l. 1. Epigr. 42. cuius Epigraphe in Caecilium.Quod de Gadibus improbus Magister.Inprimis postquam illarum saltatio et cantus perditis luxu Romanls in conviviis placuêre. Iuv. Sat. XI. l. 4. v. 162.Forsitan exspectes, ut Gaditana canoroIncipiat prurire choro etc.Quo facit querela Quintiliani l. 1. c. 2. Omne convivium obscenis cantrcis strepit, pudenda dictu spectantur. Donec haec omnia calentis in triclinio nequitiae irritamenta sustulit optimus Imp. Theodosius, uti Christianum decebat, teste Paulo Diacono de Gest. Rom. l. 12. Erant autem modi huius saltationis tres, Chironomia, a manuum agilitate: Halma, a saltu, et Lactisma, a calcitratione, de quibus vide Iul. Caes. Scalig. Poet. l. 1. c. 18.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.